Quod cum nobis per nos, qui caro sumus et quae humi sunt sapimus
22, consequi non liceat, adeamus antiquos patres, qui de his rebus utpote sibi domesticis et cognatis locupletissimam nobis et certam fidem facere possunt. Consulamus Paulum apostolum vas electionis, quid ipse cum ad tertium sublimatus est caelum
23, agentes Cherubinorum exercitus viderit.